Pourquoi se protéger ?
Et haec quidem cum pro tua salute deferebamus, pro nobis faciebamus.
Nihil hic adulationis est, quam tu non requiris, ego alienam nostro duco officio: sed plurimum gratiae, quam dedisti.
Scit ipse nostri arbiter, quem fateris, et in quem [Col. 0877B] pie credis, refici viscera mea tua fide, tua salute, tua gloria: meque non solum officio publico debitas pendere preces, sed etiam amore privato.
Reddidisti enim mihi quietem Ecclesiae, perfidorum ora, atque utinam et corda, clausisti: et hoc non minore fidei, quam potestatis auctoritate fecisti.